MAZYES

MAZYES
MAZYES
Nomades Libyae, aliis Maxyes, et Machmes. Steph.
Aliis Mazyges, sic enim apud Sueton. in Nerone legendum c. 30. Nanquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillatâ et phaleratâ cum Mazycum turba, atque cursorum. Ex hac enim gente cursores pedites, vult Eicetus: equites, Pignorius, desumpsêre olim Romani, quorum velocitatem passim concelebrant Auctores. Nam apud Lucan. l. 4. v. 678. legas:
———— ——— Tum concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, misti Garamante perustô
Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas
Medorum, tremulum quunt torsit missile, Mazyx.
Apud Nemesianum Cyneget.
Quemque coloratus Mazyx deserta per arva
Pavit, etc.
Et certe Cursores ac Numidae iunctim passim recensiti: quorum erat praecurrere et praecedere, ut ex loco Suetonii modo citato, et Seneca patet Ep. 123. Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praeeurrat comitatus, ut agmen Cursorum antecedat. Item pranuntiare, ut innuit Appuleius Metam. l. 10. et Sueton. in Nerone c. 49. Imo et epistolas perferre, et quidquid Epistolas comitabatur, Martial. l. 3. Epigr. 58. Hos phaleratos dixit supra Sueton. an quia hi vices equorum praeberent, quorum proprium ornamentum phalerae erant? An quia haec non tam equorum, quam equitum ornamenta fuêre, in culmine galearum eminentia; cuiusmodi visitur in apice galeae cursoris in Lucerna, apud Licetum, Sed nec ad ornatum solum, verum, quia plumatae erant, ad corum celeritatem
indigitandam. illis datae sunt; quô nomine et Mercurio alae ad pileum antiquitus adpositae sunt. Eâdem sini nomina Ventorum istiusmodi Cursoribu simposita legimus, apud Cicer. l. 9. Fam. Ep. 2. Spartian. in Aelio c. 5. etc. Adiectae in super sunt olim in apice huius phalerae plumariae duo tintinnabula, quibus a longe praepararetur ad cursum non intermittendum Cursor priori succedaneus: Haec in Scythia pedites Cursores ad cingulum ferre, asseverat M. Polus l. 2. c. 10. quorum locô hodierni qua cornubus, qua parvis tubis utuntur. Armillatos quoque Mazyges Neronis tacit Sueton. et exhibet armillarum talium exemplar, descriptum ex antiqua area olim inaurata, quam Romae nactus est, Laur. Pignorius Comm. de Servis. Addam de pera viatoria Cursorum, in qua portare consuevêre vel epistolas tabellis exaratas papyrôque descriptas, Sueton. in Nerone c. 49. et Martial. l. 3. Epigr. 58. vel munuscula, Idem l. 3. Epigr. 47.
Nec feriatus ibat ante carrucam,
Sed tuta foeno Cursor ova portabat.
Quique non ita festinanti cursu vacabant, et longius iter consicere tenebantur, obsonia quoque, panem ac poculum viatorium; ut idem docet Martial. l. 14. Epigr. 81. Vide Fortun. Licetum de reconditis Antiqq. lucernis, l. 6. c. 82. ubi Lucernam servi phalerati Cursoris apud Musellos Nobb. Veroneses explicat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Hiarbas — ou Iarbas aurait été un roi des Maxitani, peuplade de la région de l Afrique du Nord désigné aussi par Hérodote sous le noms de Mazyes et Maces. Ces appellations ethniques sont à reprocher de celle de Mashaoush mensionnée dans les inscriptions… …   Wikipédia en Français

  • Berber people — Berbers Imazighen / ⵉⵎⴰⵣⵉⵖⴻⵏ …   Wikipedia

  • Meshwesh — Meshwesh in hieroglyphs …   Wikipedia

  • Berber (Etymology) — The term Berber is but a variation of the Latin original word Barbarian, earlier in history applied by Romans specifically to their northern hostile neighbors from Germania (modern Germany). The variation is a French one when spelled Berbere and… …   Wikipedia

  • CURSOR — I. CURSOR nomen servi apud Veteres, cuius operam indicat ipsum nomen. Horum meminit Paulus ICtus, l. 99. §. 5. ff. de Legat. 3. Seneca, Ep. 123. Sueton. Neron. c. 30. Vopiscus, Aurelian. c. 49. Lamptid. Alexandro, c. 42. Apuleius, Metamorph. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUNTII Deorum — apud Poetas, tres, Iovis Mercurius, Iunonis Iris, Lunae seu Dianae Ops, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 26. Inter personas Tragicas, tres Servorum eidem recensentur, quorum duae Nuntios exprimebant. Et quidem horum unus, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERA — I. PERA Latine etiam Cornu Byzantii, Graec. Chrysoceras, urbs Thraciae, prope Constantinopol. nunc Galata, versus suburbium, ubi Latini degunt. II. PERA an a τηρεῖν, aut φέρειν, quod servet aut serat; an a περὶ, quod lata sit ac sinuosa; an a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHALERAE — equorum ornamenta, in fronte, Suidae: in maxillis, Herodoto: in pectore, Servio et Plinio. Α᾿σπιδίσκους τὴν κόσμησιν τὴν κατὰ μετώπων τῶν ἵππων, Etymologus vertit. Constanstantinus exponit, Scutellam parvam splendidam, in pectoribus equorum. Sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABELLARII — portitores olim dicti literarum, quasin Tabelllis e ligno, buxo an citro, dedolatis, exarari consuevisse, diximus: memorantur Petronio, Anus enim ipsa inter diversitores diutius ingurgitata, ne ignem quidem admotum sensisset, et forsitan… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”